

Liber Leviticus*
Caput 26: Versus 5
Apprehendet messium tritura.[ORIG.]Anima quae germinat ex verbo Dei, etc., usque ad cum conservis in tempore dispensandum remaneat.Apprehendet. Panisenimcor hominis confirmat, vinum laetificat[Psal. 103.]. Quae de continentia, de observantiis et de custodiis mandatorum dicuntur, frumentum videntur, ex quo conficitur panis qui corda confortat. Ea vero quae ad scientiam pertinent et occultorum exploratione laetificant mentem, vino et vindemiae comparantur. Cor enim laetatur cum obscura [occulta] explanantur.Vindemiam.Fructum animae. Vindemia enim arbor est. Haec autem simul habere, id est corpore et anima fructificare, magnae benedictionis est.[ISICH.]Congregans enim anima virtutes suas mox desiderat alias. Unde:Quae retro sunt obliviscens, ad priora me extendo[Philip. 3.].Vindemia.[ORIG.]Quasi dicamus, etc., usque ad ut de spiritu metamus vitam aeternam.Panem vestrum.Scilicet qui de coelo descendit, et dat vitam mundo; non qui plus abundat malis quam bonis.Absque pavore.Si corpus stabile fuerit, et anima fructificaverit, securi erimus in terra nostra,quia caro non concupiscet adversus spiritum[Galat. 4.].